Historia langobardorum - Diaconus Paulus Страница 7

Тут можно читать бесплатно Historia langobardorum - Diaconus Paulus. Жанр: Детская литература / Учебная литература. Так же Вы можете читать полную версию (весь текст) онлайн без регистрации и SMS на сайте «WorldBooks (МирКниг)» или прочесть краткое содержание, предисловие (аннотацию), описание и ознакомиться с отзывами (комментариями) о произведении.
Historia langobardorum - Diaconus Paulus

Historia langobardorum - Diaconus Paulus краткое содержание

Прочтите описание перед тем, как прочитать онлайн книгу «Historia langobardorum - Diaconus Paulus» бесплатно полную версию:

Historia langobardorum - Diaconus Paulus читать онлайн бесплатно

Historia langobardorum - Diaconus Paulus - читать книгу онлайн бесплатно, автор Diaconus Paulus

Extruxit quoque idem princeps intra urbem Constantinopolim Christo domino, qui est sapientia Dei patris, templum, quod greco vocabulo Agian Sophian, id est sanctam sapientiam, nominavit. Cuius opus adeo cuncta aedificia excellit, ut in totis terrarum spatiis huic simile non possit inveniri. Erat enim hic princeps fide catholicus, in operibus rectus, in iudiciis iustus; ideoque ei omnia concurrebant in bonum.

Huius temporibus Cassiodorus apud urbem Romam tam seculari quam divina scientia claruit. Qui inter cetera quae nobiliter scripsit psalmorum praecipue occulta potentissime reseravit. Hic primitus consul, deinde senator, ad postremum vero monachus extitit. Hoc etiam tempore Dionisius abba in urbe Roma constitutus paschale calculum miranda argumentatione composuit. Tunc quoque apud Constantinopolim Priscianus Caesariensis grammaticae artis, ut ita dixerim, profunda rimatus est. Tuncque nihilominus Arator, Romanae Ecclesiae subdiaconus, poeta mirabilis, Apostolorum actus versibus exametris exaravit.

26. His quoque diebus beatissimus Benedictus pater et prius in loco qui Sublacus dicitur, qui ab urbe Roma quadraginta milibus abest, et postea in castro Casini, quod Arx appellatur, et magnae vitae meritis et apostolicis virtutibus effulsit. Cuius vitam, sicut notum est, beatus papa Gregorius in suis Dialogis suavi sermone composuit. Ego quoque pro parvitate ingenii mei ad honorem tanti patris singula eius miracula per singu|a distica elegiaco metro hoc modo contexui:

Ordiar unde tuos, sacer o Benedicte, triumphos,Virtutum cumulos ordiar unde mos?Euge, beate pater, meritum qui nomine prodis,Fulgida lux secli, euge, beate pater!Nursia, plaude satis tanto sublimis alumno;Astra ferens mundo, Nursia, plaude satis!O puerile decus, transcendens moribus annosExuperansque senes. o puerile decus!Flos, paradise, tuus despexit florida mundi;Sprevit opes Romae flos, paradise, tuus.Vas pedagoga tulit diremptum pectore tristi;Laeta reformatum vas pedagoga tulit;Urbe vocamen habens tyronem cautibus abdit;Fert pietatis opem Urbe vocamen habens.Laudibus antra sonant mortalibus abdita cunctis;Cognita, Christe, tibi laudibus antra sonant.Frigora, flabra, nives perfers tribus impiger annis;Tempnis amore Dei frigora, flabra, nives.Fraus veneranda placet, pietatis furta probantur.Qua sacer altus erat, fraus veneranda placet.Signat adesse dapes agapes, sed lividus obstat;Nil minus alma fides signat adesse dapes.Orgia rite colit, Christo qui accommodat aurem;Abstemium pascens, orgia rite colit.Pabula grata ferunt avidi ad spelea subulci;Pectoribus laetis pabula grata ferunt.lgnis ab igne perit, lacerant dum viscera sentes;Carneus aethereo ignis ab igne peril.Pestis iniqua latens procul est deprensa sagaci;Non tulit arma crucis pestis iniqua latens.Lenia flagra vagam sistunt moderamine mentem;Excludunt pestem Ienia flagra vagam.Unda perennis aquae nativo e marmore manat;Arida corda rigat unda perennis aquae.Gurgitis ima, calibs capulo divulse. petisti;Deseris alta petens gurgitis ima, calibs.Iussa paterna gerens dilapsus vivit in aequor;Currit vectus aquis iussa paterna gerens.Praebuit unda viam prompto ad praecepta magistri;Cursori ignaro praebuit unda viam.Tu quoque, parve puer. raperis, nec occidis. undis;Testis ades verax tu quoque, parve puer.Perfida corda gemunt stimulis agitata malignis;Tartareis flammis perfida corda gemunt.Fert alimenta corax digitis oblata benignis;Dira procul iussus fert alimenta corax.Pectora sacra dolent inimicum labe perempturn;Discipuli excessum pectora sacra dolent.Lyris amoena petens ducibus comitaris opimis;Caelitus adtraheris Lyris amoena petens.Anguis inique, furis, luco spoliatus et aris;Amissis populis, anguis inique, furis.Improbe sessor, abi, sine dentur marmora muris!Cogeris imperio; improbe sessor. abi!Cernitur ignis edax falsis insurgere flammis,Nec tibi, gemma micans, cernitur ignis edax.Dum struitur paries. lacerantur viscera fratris;Sospes adest frater, dum struitur paries.Abdita facta patent, patulo produntur edaces;Muneris accepti abdita facta patent.Saeve tyranne, tuae frustrantur retia fraudis;Frena capis vitae, saeve tyranne, tuae.Moenia celsa Numae nullo subruentur ab haste;Turbo, ait, evertet moenia celsa Numae.Plecteris hoste gravi, ne lites munus ad aram;Munera fers aris; plecteris hoste gravi.Omnia septa gregis praescitum est tradita genti;Gens eadem reparat omnia septa gregis.Fraudis amice puer, suado captaris ab ydro;Ydro non caperis, fraudis amice puer.Mens tumefacta, sile, tacita et ne carpe videntem!Cuncta patent vati; mens tumefacta, sile!Pellitur atra fames delatis caelitus escis;Nilominus mentis pellitur atra fames.Pectora cuncta stupent, quod eras sine corpore praesens;Quod per visa mones, pectora cuncta stupent.Vocis ad imperium tempnunt dare frena loquelis;E bustis fugiunt vocis ad imperium.Vocis ad imperium sacris non esse sinuntur;lntersunt sacris vocis ad imperium.Tellus hiulca sinu corpus propellit humatum;Iussa tenet corpus tellus hiulca sinu.Pcrfidus ille draco mulcet properare fugacem;Sistit iter vetitum perfidus ille draco.Exitiale malum capitis decussit honorem;It procul imperiis exitiale malum.Fulva metalla pius, nec habet, promittit egenti;Caelitus excepit fulva metalla pius.Tu miserande, cutem variant cui fella colubrae,Incolumem recipis, tu miserande, cutem.Aspera saxa vitrum rapiunt, nec frangere possunt;Inlaesum servant aspera saxa vitrum.Cur, promoconde, times stillam praebere lechithi?Dolia, ceme, fluunt; cur, promoconde, times?Unde medela tibi, spes est cui nulla salutis?Qui semper perimis, unde medela tibi?Ah lacrimande senex, hostili concidis ictu;Ictu sed resipis, ah lacrimande senex.Barbara lora manus ignaras criminis arcent;Sponte sua fugiunt barbara lora manus.Ille superbus equo reboans clamore minaci,Stratus humi recubat ille superbus equo.Colla paterna ferunt cxtincti viscera nati;Viventem natum colla paterna ferunt.Omnia vincit amor, vinxit soror imbre beatum;Somnus abest oculis; omnia vincit amor.Simplicitate placens instar petit alta columbae;Regna poli penetrat simplicitate placens.O nimis apte Deo, mundus cui panditur omnis,Abdita qui lustras, o nimis apte Deo!Flammeus orbis habet iustum super aethera nantem;Quem pius ussit amor, flammeus orbis habet.Ter vocitatus adest testis novitatis habendus;Carus amore patris ter vocitatus adest.Dux bone, bella monens exemplis pectora firmas,Primus in arma ruis, dux bone, bella monens.Congrua signa dedit vitae consortia linquens;Ad vitam properans congrua signa dedit.Psalmicen assiduus numquam dabat otia plectro;Sacra canens obiit psalmicen assiduus.Mens quibus una fuit, tumulo retinentur eodem;Gloria par retinet, mens quibus una fuit.Splendida visa via est facibus stipata ooruscis;Qua sacer ascendit splendida visa via est.Rupea septa petens nancta est errore salutem;Errorem evasit rupea septa petens.Poemata parva dedit famulus pro munere supplex;Exul, inops, tenuis poemata parva dedit.Sint, precor, apta tibi, caelestis tramitis index;O Benedicte pater, sint, precor, apta tibi!
Перейти на страницу:
Вы автор?
Жалоба
Все книги на сайте размещаются его пользователями. Приносим свои глубочайшие извинения, если Ваша книга была опубликована без Вашего на то согласия.
Напишите нам, и мы в срочном порядке примем меры.
Комментарии / Отзывы
    Ничего не найдено.